라틴어 문장 검색

Sed si instans largiendae rei ita non valeat ab ipso opportunitas deprehendi, rem opportunam petenti tam gratanti deferat animo, ut gratius in suo corde acceptiusque residere appareat rem amico esse largitam quam si eiusdem rei possessioni accumberet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:5)
Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:2)
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
tum complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur, quaeque dixerat oracli vice accipiens inter intimos amicorum tenet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장5)
et multo gratantum concursu ad capienda imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장14)
nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum statuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장3)
adfluere ingens multitudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese expedire, donec aspectu armati et minitantis agminis disiecti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장6)
versi in laetitiam, ut est vulgus utroque immodicum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque in tribunal ferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장8)
gratare gratulare, suscipe gaudium pro sorore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4781)
sic enim dicimus 'grator tibi honorem'. et bene a gratulatione incipit quae vult suum dissimulare consilium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4782)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 93)
et placui (gratare mihi) coepique poetae inter inhumanos nomen habere Getas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1313)
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권262)

SEARCH

MENU NAVIGATION