라틴어 문장 검색

Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
Cum igitur quattuor matheseos disciplinarum de arithmetica, quae est prima, perscriberem, tu tantum dignus eo munere videbare, eoque magis inerrato opus esse intellegebam.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:6)
dum venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 3:5)
experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 3:2)
Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat, longiorque causis timoris timor erat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 6:3)
Recepi litteras tuas quibus quereris taedio tibi fuisse quamvis lautissimam cenam, quia scurrae cinaedi moriones mensis inerrabant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 1:1)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
quid nunc strata solo referam tabulata crepantis auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci36)
At puer in gremio veniae telluris et alto gramine nunc faciles sternit procursibus herbas in vultum nitens, caram modo lactis egeno nutricem plangore ciens iterumque renidens et teneris meditans verba inluetantia labris miratur nemorum strepitus aut obvia carpit aut patulo trahit ore diem nemorique malorum inscius et vitae multum securus inerrat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권361)
namque hoc solum moribunda precatur vox generi, solum hoc gelidis iam nomen inerrat faucibus, exclamant famulae, tollebat in ora virgo manus, tenuit saevus pudor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권286)
victus sic augur inerrat caedibus Aoniis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권120)
Quod tibi si uersus noster, totusue minusue, uel bene sit notus, summo uel inerret in ore, nulla mihi statuunt finem te fata canendi.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae64)

SEARCH

MENU NAVIGATION