라틴어 문장 검색

prorsum enim non eo infitias nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramentis uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac griphos, item historias uarias rerum nec non orationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo.
(아풀레이우스, 플로리다 9:33)
Tum Fronto ad Favorinum, Non infitias, inquit, "imus quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 8:1)
Fertur etiam oratio quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt non veram, non eunt infitias quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 7:1)
Adprobus tamen, quod significat valde probus, non infitias eo quin prima syllaba acui debeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 9:1)
At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:2)
Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:2)
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 22:1)
De 'caelo,' inquit ille, et 'tritico' non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de 'armis' et 'moenibus' et 'comitiis,' quin multitudinis perpetua censeantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 6:1)
non ibo infitias:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장6)
Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:1)
"Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:26)
"Nec infitias eo, liberi hominis animo locu- tum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:48)
Nec infitias eo lectum apud veteres die quarto:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 24:1)
Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo qui in Naturali historia, cum de hoc pisce loqueretur, sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 5:1)
Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION