라틴어 문장 검색

Quod cum hi die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante, terrae sunt vindicata;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 11:1)
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:6)
"Satis" inquit "ab aevi sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 31:3)
Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:3)
Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis infestat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:4)
nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas, bellaque cum multis inrequieta geris, mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum te numquam nostros evoluisse iocos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 195)
ante desinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 60:3)
miscet cuncta fragor resuscitatus, quantum non cyparissifer Lycaeus, quantum non nemorosa tollit Ossa crebras inrequieta per procellas, quantum nec reboant volutae ab Austro Doris Trinacris aut voraginoso quae vallat sale Bosphorum Propontis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium96)
omitto illa, quae cotidie propter defectionem 4 civium pauperatorum inrequietis toleras excubiis precibus expensis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 3:1)
"tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam74)

SEARCH

MENU NAVIGATION