라틴어 문장 검색

Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:1)
Hanc falsam fallacissimamque sententiam multum quoque adjuvit invidia, cui aliena fama semper dolori, quae alienas virtutes semper intabescit videndo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.11)
virtutem videant intabescantque relicta, anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, et magis auratis pendens laquearibus ensis purpureas subter cervices terruit, " imus imus praecipites " quam si sibi dicat et intus palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
(페르시우스, 풍자, satire 329)
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis, sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum, carpitque et carpitur una, suppliciumque suum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:10)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
corpus mortale per auras dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:3)
exsucta uti medulla et aridum iecur amoris esset poculum, interminato cum semel fixae cibo intabuissent pupulae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 57)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
Ne feminae quidem te sinent intabescere volneri tuo, sed leviorem necessario maerore cito defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos viros posuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:3)
Quid itaque iuvat dolori intabescere, quem, si quis defunctis sensus est, finiri frater tuus cupit ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION