라틴어 문장 검색

Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 3:1)
Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 12:1)
Videtur enim mihi ἐπισήμωσ μαίνεσθαι. Scitote, inquit, tamen intemperiem istam quae μελαγχολία dicitur, non parvis nec abiectis ingeniis accidere, ἀλλα` εἶναι σχεδόν τι το` πάθοσ ἡρωι¨κόν et veritates fortiter dicere, sed respectum non habere μήτε καιροῦ σχεδόν μήτε μέτρου. Vel hoc quale existimatis quod nunc de philosophis dixit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 5:2)
Soliti certe erant Burgundi subditos se bonos et fideles duci suo praestare, utcunque eos Maximilianus nuper in intemperiem quandam coniecerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:5)
Etenim tam temperies quam intemperies ex contrariis consistunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:3)
Quid quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra uero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex aduersum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:9)
Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 1:1)
Tum sola maxime utramque patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido, vel aestuoso procellosoque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:1)
in qua omne mortalium genus vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie quae occurreret oculis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장3)
benigne excepti modestia certavere, sed brevis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장7)
nec deerant qui vellent, fessi morbis et intemperiem caeli incusantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장5)
Quae quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 18:1)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)
exanimat enim et perimit animantes, cum pestem intemperie caloris inmittit,
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 9:3)
Nota scilicet illa res et celebrata monumentis plurimis litterarum, cum Decimus quidam Verginius virginem filiam propter unius ex illis xviris intemperiem in foro sua manu interemisset ac maerens ad exercitum, qui tum erat in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat in manibus, reliquisse et primum montem sacrum, sicut erat in simili causa antea factum, deinde Aventinum armatos insedisse Philarg.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION