라틴어 문장 검색

Procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima, in Lycaoniam annexam Isauriae se contulerunt, ibique densis intersaepientes itinera praetenturis, provincialium et viatorum pascebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 4:1)
Hocque eventu barbari nimium quantum elati, sequentesque pertinaciter . . . certare necessitate compulsus semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio, procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri complurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 30:1)
Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:2)
nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum a corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta quodam modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 46:1)
id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 291:1)
profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium ab se arcentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 97:1)
nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus hostis territabat fiebant, et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 361:2)
murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 299:2)
Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 534:1)
Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos, nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 471:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 698:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION