라틴어 문장 검색

ipsum vero sigillum ex his duobus materiatum atque formatum dicitur, quibus videlicet sibi convenientibus ipsum est compositum atque perfectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:4)
Non tamen ullomodo materiam vel materiatum in Deo concedimus esse, sed in creaturis tantum vel mutabilibus rebus quae sunt accidentium susceptibiles.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:11)
aes est aereum sigillum, vel e contrario, et similia, nec tamen eorum relativa nomina quae propietates eorum praedicant, secundum quas hoc ex illo habet esse, sibi conjungi possunt, sicut materia aerei sigilli, et materiatum ex aere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:12)
materia aerei sigilli est materia ex aere, vel materiatum ex aere est materia aerei sigilli, sicut et in divinis contingit personis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:14)
neque illo die quicquam materiati operis produxit, verum sequentibus diebus ad ea descendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:74)
Quae tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:11)
nec aliquid materiati operis eo die creavit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:9)
ad exemplum creationis divinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:6)
Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:1)
Vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, male materiatae sint, ruinosae, sed hoc praeter dominum nemo sciat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:1)
non enim aes ex aere fit, sicut sigillum ex aere est constitutum, et quamvis idem sit materia ipsa quod est materiatum, nequaquam tamen in sigillo illo materiatum est materia, vel materia est materiata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:8)
Sigillum aereum ex aere est tanquam ex materia materiatum, et aes materia est aerei sigilli, et aereum sigillum materiatum ex aere, et istae quidem aeris et aerei sigilli proprietates ita intermistae sunt, ut neque aes sit materiatum ex aere, neque eorum sigillum materia sit aeris, cum tamen eadem res sit hoc quod est materia aerei sigilli, vel materiatum ex aere, hoc est aes ipsum, et aereum sigillum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION