라틴어 문장 검색

et locuti sunt ad invicem: " Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio ".
그들이 서로 말하였다. “그래, 우리가 아우의 일로 죗값을 받는 것이 틀림없어. 그 애가 우리에게 살려 달라고 애원할 때, 우리는 그 고통을 보면서도 들어 주지 않았지. 그래서 이제 이런 괴로움이 우리에게 닥친 거야.” (불가타 성경, 창세기, 42장21)
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri?
내가 사람을 원망한다는 말인가? 내가 어찌 조급하지 않을 수 있겠나? (불가타 성경, 욥기, 21장4)
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: " Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem;
바오로가 입을 열려고 하는데 갈리오가 유다인들에게 말하였다. “유다인 여러분, 무슨 범죄나 악행이라면 여러분의 고발을 당연히 들어 주겠소. (불가타 성경, 사도행전, 18장14)
"Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:6)
Unde et merito in his quae facere Deum exoramus, commemorationem facimus Trinitatis dicentes:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:8)
et docere imprudenter praesumit, quae ipse adhuc ignorat inter eos merito computandus, quibus Veritas improperans ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:4)
Merito ergo meum studebam celare dolorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:3)
Merito ergo es ab amoris gremio repellendus, quia varii et mendaces intra palatii amoris solium introire non debent.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:11)
Merito ergo tibi denegatur ad amorem comitissae processus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 5:3)
Nam quum sola probitas faciat hominem dignum nobilitari, et sola nobilitas nobili reperiatur digna amore, merito sola probitas nobilis amoris est digna corona.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 6:3)
Nam quum omnibus quae fiunt in saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum radix et causa principalis est postulandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 11:5)
Merito vos coelestis maiestas in maiorum constituit ordine mulierum, quod tam prudenter omnibus pro meritis respondere voluistis mihique plura concedere quam noverim postulare, et ego Deum rogo ut ad vobis serviendum meum semper propositum augeat vobisque mentem inducat atque conservet mihi semper, prout propria postulaverint merita, retribuere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 13:2)
Merito ergo in praesenti negotio nobilis sanguine contrarium meretur calculum reportare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 4:10)
Merito ergo amoris aula mihi odiosa exsistit, quare aliunde te oportet amorem petere, frater.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:9)
Meridianae sunt illae igitur quae amare volunt et dignos non repellunt amantes, et merito quia, quum sint in meridie cunctae dispositae, ab ipsius in oriente habitantis amoris meruerunt radio coruscari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION