라틴어 문장 검색

iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
그리고 백인대장에게 바오로를 지키되 편하게 해 주고 친지들이 그를 돌보는 것을 막지 말라고 지시하였다. (불가타 성경, 사도행전, 24장23)
Nam in distributione tribunalium regni (excepta curia suprema parlamenti) in qua curia banci regis criminibus quae contra coronam committuntur, curia banci communis litibus civilibus, curia scaccarii caussis quae ad reditus et proventus regis spectant, et curia cancellariae caussis quae mitigationem rigoris iuris, ex arbitrio boni viri, ad exemplum iuris praetorii merentur, politice admodum assignatae sunt, semper tamen reservata est magna et praeeminens iurisdictio consilio sanctiori regis in caussis quae vel exemplo vel consequentia regni statum publicum oppugnare et convellere possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:3)
Rex responsum dedit peremptorium se nec obolum quidem remittere velle ex summa quae in comitiis concessa fuerat, tum quia exemplum eius alias provincias animare possit ad similem mitigationem poscendam, tum praecipue quia nunquam esset passurus ut vulgus ignobile ordinum munificentiam frustraretur, in quorum consensu etiam plebis ipsius vota concluderentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:8)
Neque tamen caussam iuridica via prosequebantur, aut eos tempore convenienti ad se defendendum producebant, sed in carcere languere permittebant, et diversis artificiis et terroribus plurimas ab illis mulctas et redemptiones extorquebant, quas compositiones et mitigationes vocabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:8)
Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum.
(불가타 성경, 집회서, 36장25)
Huic generi subiectae sunt cohorta- tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:2)
Deperditae deinde silvae tropicae peiores reddunt res, cum illae mitigationem iuvent mutationis climatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION