라틴어 문장 검색

est enim forma continens decursum esse et vitae mobiliter et contingenter.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 17:3)
uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:6)
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 10장3)
quae cum mobiliter summa levitate feruntur, ut prius ostendi, facile uno commovet ictu quae libet una animum nobis subtilis imago;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:9)
quid porro, in numerum procedere cum simulacra cernimus in somnis et mollia membra movere, mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt et repetunt oculis gestum pede convenienti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:6)
curat item vasis integris vina repente diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum conlaxat rareque facit lateramina vasis adveniens calor eius et insinuatus in ipsum mobiliter soluens differt primordia vini.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:6)
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret ut imitaretur igneam celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 24:4)
Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis, concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri, ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 192:1)
an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION