라틴어 문장 검색

35. Etiam alia lex lata fuit paci regni consulens, qua puniebantur officiarii et firmarii regis amissione officiorum et firmarum suarum, si familitiis nobilium aut aliorum, nisi domestici essent, se aggregarent aut illicitis coetibus participarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 35:1)
Nam populi Gandavi praesertim et Brugarum (praesente ipso Maximiliano) arma subito ceperant et nonnullos ex officiariis eius principalibus interfecerant, eique ipsi custodiam circumdederant usque quo et ipsum et aliquos ex consiliariis suis iureiurando obstrinxisset ut veniam omnium anteactorum concederet, neque ea in posterum quaestioni subiicere aut vindicare vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:4)
Sed nova prorsus erat processus forma, ut subditi regem suum primo in custodiam darent et officiarios eius interficerent, et postea quaerimonium instituerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:2)
Lata est etiam lex alia quae chartae regiae de peculiaribus carceribus revocarentur, illique muneri vicecomitis reannecterentur, peculiaribus scilicet et privilegiatis officiariis non minus ad interruptionem iustitiae facientibus quam locis privilegiatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:6)
Quin et testimonio suo declaravit se velle, ut restitutio fieret earum summarum pecuniae quae ab officiariis suis iniuste extorta fuissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 16:3)
Nihilque e converso invidiam extinguit magis quam si quis in summis honoribus constitutus aliis officiariis inferioribus nihil detrahat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:8)
Ac publica ista invidia magis in regum officiarios et ministros involat quam in reges ipsos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 16:2)
Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION