라틴어 문장 검색

Membra autem figurata non sunt apta recipere virtutem motivam et operativam nisi per consolidationem et colligationem, quae sexta mutatione complentur per calorem cordis cum spiritu diffusum in membra, qui exsiccans superfluum humidum consolidat et confortat iuncturas et conexiones.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:28)
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
Hinc opiniones illae in activa et operativa parte:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:10)
Interim nemo expectet magnum progressum in scientiis (praesertim in parte earum operativa), nisi philosophia naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiae particulares rursus ad naturalem philosophiam reductae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:3)
praesertim in philosophiae naturalis parte activa et operativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:2)
At pars Operativa similiter, quae huic parti Contemplativae respondet, operationem extendit et promovet ab iis quae ordinario in natura inveniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:1)
neque vero a rebus ipsis et parte operativa unquam nos abstrahimus aut recedimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:4)
Quod vero ad Operativam attinet, eadem res est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:1)
Praeterea Instantiae Migrantes magni sunt usus ad partem operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:11)
Atque in illo differunt etiam ab instantiis monodicis, quod multo magis instruant praxin et operativam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:1)
Quin etiam hujusmodi instantiae sternunt et praestruunt viam ad operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 321:1)
Sequentur itaque instantiae praecipui usus ad partem operativam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:6)
Operativae autem partis, vitia duo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:9)
Itaque eae instantiae in pretio esse debent, quae aut dirigunt operativam ad ea quae maxime hominum intersunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:2)
aut circa operativam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION