라틴어 문장 검색

Horum igitur muscipulam disrumpentes, telam illam fortissimam inspiciamus, quam in primo periú hJrmenivaû Aristoteles orditur, ut eam contradictionis proprietatem corroboret etiam in propositionibus de futuro, quam generaliter de omnibus praemiserat, dicens videlicet quod omnium affirmationum et negationum alteram esse veram necesse sit sicut et alteram falsam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:6)
Nam ut ab insensibilibus ordiamur, quae humus, vel quod flumen unum unius generis gignit lapidem;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:12)
Incenderat audaces usque ad insaniam homines ad haec quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus, eosque ut heiulans baiolorum praecentor, ad expediendum quod orsi sunt, incitans vocibus crebris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 16:1)
Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 10:1)
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:22)
Tunc unus omnium sedato tumultu, placido sermone sic orsus est:
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:4)
Quod vero maxime probabile est (si quis ex actis praecedentibus et subsequentibus rem recte aestimet) huc redit, ut personae quae telam illam ordiretur et texeret statuenda sit regina vidua, foemina negotiatrix et pragmatica, quaeque civilibus rebus tractandis insueta erat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:8)
Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:1)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Itaque ab iis ordiendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:2)
Tunc uelut ab alio orsa principio ita disseruit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:1)
morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:2)
ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu, XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie.
(카이사르, 아프리카 전기 60:2)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra alvus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장109)
Ea, recte tenuataque cervice, quem canalem vocant, contra mediam alvum orsa, inde paulum ad dexteriorem coxam convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION