라틴어 문장 검색

praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur.
(아풀레이우스, 플로리다 9:10)
Iam vero consilio ac sapientia qui regere ac gubernare rem publicam possint, multi nostra, plures patrum memoria atque etiam maiorum exstiterunt, cum boni perdiu nulli, vix autem singulis aetatibus singuli tolerabiles oratores invenirentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:1)
ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 7:1)
Si leviter respicimus, praeter quaedam conspicua contaminationis detrimentique indicia, res haud tam graves esse videntur terrarumque orbis perdiu in hodiernis condicionibus manere posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:3)
145. Multae formae, crebrae compilationis degradationisque ambitus, exhaurire possunt non solum subsidia subsistentiae loci, sed etiam sociales opes quae modum vivendi praestiterunt, qui perdiu sustinuit culturalem identitatem atque sensum exsistentiae convictusque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 190:1)
Quandoquidem climatis mutationis instantes effectus perdiu percipientur, quamvis nunc quaedam severa consilia suscipiantur, nonnullae Nationes, inopia laborantes, adiumento indigent ut ad instantes effectus se accommodent, qui rem earum oeconomicam attingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION