라틴어 문장 검색

Quod et Maximilianus fecit, et eo usque tum apud principissam ipsam, tum apud consiliarios eius principales, praevaluit ut matrimonium per procuratorem consummatum fuerit cum caeremonia tunc temporis in his partibus nova.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:2)
Quod quidem eventu ita completum est, ut princeps Arthurus uxore sua ad breve tempus potiretur, atque ipsa principissa Catharina (foemina tristis et religiosa) diu post, cum regis Henrici Octavi dea repudianda consilium ei primum nunciatum est, diceret se quidem culpa vacare, sed hoc iusto iudicio Dei factum esse, quod nuptiae suae in sanguine fundatae fuissent, intelligendo sanguinem comitis Warwici.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:8)
Reditus autem principissae assignatus fuit tertia pars principatus Walliae, et ducatus Cornubiae, et comitatis Cestriae, postea per metas separanda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:4)
Sponsa enim per Hesperum adumbrata est, princeps autem per Arcturum, sed et vetus rex Alphonsus (quin inter reges maximus fuerat astrologus, atque simul ex progenitoribus principissae) introductus est ut fortunam nuptiarum praediceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:2)
Sed pro certo ducas Arthurum illum regem Britannum ad fabulas usque celebrem, atque prosapiam principissae Catharinae a familia Lancastrensi extractam nullo modo oblivione praterita fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:4)
Datum etiam in evidentiis fuit dum caussa divortii tractaretur scomma quoddam facetum, nimirum quod Arthurus mane cum e lecto principissae surrexisset potum postulasset praeter consuetudinem suam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:8)
At rex ingenio tenax et non libenter reditus novis, si alibi nupsisset Henricus, assignaturus, sed praecipue propter affectum, quo et natura et propter rationes politicas Ferdinandum prosecutus est, affinitas prioris continuandi cupidus a principe obtinuit (etsi non absque aliqua reluctatione, qualis ea aetate, quae duodecumum annum nondum complevit, esse poterat) ut cum principissa Catharina contraheretur, secreta Dei providentia ordinante ut nuptiae illae magnorum eventuum et mutationum caussa existerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 12:3)
Cum autem ii commodissime observare possint qui ipse minime observantur, eos misit sub praetexitibus speciosis, tradens is in manus literas amoris et comitatis a Catharina principissa ad amitam suam et neptim, seniorem et iuniorem reginas Neapolis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION