라틴어 문장 검색

Verum quia in omnibus rerum motibus, quid numeri valeant, facilius consideratur in vocibus eaque considerabo quibusdam quasi gradatis itineribus nititur ad superna intima veritatis, in quibus viis ostendit se sapientia hilariter et in omni providentia occurrit amantibus, initio nostri otii, cum a curis maioribus magisque necessariis vacabat animus, volui per ista quae a nobis desiderasti scripta proludere, quando conscripsi de solo rhythmo sex libros et de melo scribere alios forsitan sex, fateor, disponebam, cum mihi otium futurum sperabam.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:1)
iurgia proludunt, sed mox et pocula torques saucius et rubra deterges vulnera mappa, inter vos quotiens libertorumque cohortem pugna Saguntina fervet commissa lagona.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V19)
Prima per legatos habita certamina, cum hinc Domitius et Thorius, inde Hirtulei proluderent;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 6:5)
ad pugnam proludit praemeditatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1061)
Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium, qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel pugnare possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:3)
sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis spicula de pharetra promit acuta sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 109:1)
mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:13)
Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:1)
artos serenis vultibus nodos tulit, et tumida tenera guttura elidens manu prolusit hydrae.
(세네카, Hercules Furens 3:9)
quicquid admissum est adhuc, pietas vocetur, hoc agam et faxo sciant quam levia fuerint quamque vulgaris notae quae commodavi scelera, prolusit dolor per ista noster:
(세네카, 메데아 14:8)
ut cepit animos seque praetemptans satis prolusit irae, praepeti cursu evolat, summam citato vix gradu tangens humum, et torva currus ante trepidantes stetit.
(세네카, 파이드라 15:27)
tota tabula tuae morti proluditur;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 7:2)
Threicia qualis arma proludens tuis
(세네카, Troades 193:1)
uidit harenosis Tatium proludere campis pictaque per flauas arma leuare iubas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION