라틴어 문장 검색

Nam ex manus iniectione paene mancipium designavit, et sacrationis vocaulo observantiam divini iuris inplevit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 4:2)
hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeternas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2004)
in sacris tamen legitur posse etiam opera consecrari ex servis, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu aut enim numen famulae, quam servi significatio condicionis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5587)
violarit vulnere corpus bene 'violarit', quia dixerat 'sacrum'. et superius dictum est operam sollemni more consecrari, usque dum solvatur caput hominis, id est liberetur sacrationis nexu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5911)
hic ergo totius rei et praecipue sacrationis aliud agens poeta mentionem inseruit, dicens 'hac quicumque sacrum violarit vulnere corpus, Tros Italusve, mihi pariter det sanguine poenas'. bene ergo, sicut dictum est, 'violarit', quia dixerat 'sacrum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5913)

SEARCH

MENU NAVIGATION