라틴어 문장 검색

Et usque in senectam et senium Deus, ne derelinquas me donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est Potentia tua
늙어 백발이 될 때까지 하느님, 저를 버리지 마소서. 제가 당신 팔의 능력을, 당신의 위력을 앞으로 올 모든 세대에 전할 때까지. (불가타 성경, 시편, 71장18)
Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo.
너희가 늙어 가도 나는 한결같다. 너희가 백발이 되어도 나는 너희를 지고 간다. 내가 만들었으니 내가 안고 간다. 내가 지고 가고 내가 구해 낸다. (불가타 성경, 이사야서, 46장4)
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,
네 친척 엘리사벳을 보아라. 그 늙은 나이에도 아들을 잉태하였다. 아이를 못낳는 여자라고 불리던 그가 임신한 지 여섯 달이 되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 1장36)
Hoc iuuenem loquitur, probat ille senectam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:18)
Sistit equm, frenum retinens, sermone Senectam Aggrediens animosque truces et uota retardans, Prodit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:14)
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 1:1)
emeritae iam praemia nulla senectae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:71)
surge, precor, veneranda parens, et certa secundis fide deis, humilemque metum depone senectae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:14)
quem metum Graptus ex libertis Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum edoctus, tali mendacio intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장3)
Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장1)
Haudquaquam erecto animo eas voces accipiebat, invalidus senecta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장1)
ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 3:1)
te viridem videt immunemque senectae Phasidis in ripa stantem iuvenesque vocantem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION