라틴어 문장 검색

ostendet mox foeta vaporibus aura Collectas hyemes, tempestatemque sonoram.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:22)
Heroum ingentes animos et tristia bella Pieridum labor exhausit, versuque sonore Jussit et aeterna numerorum assurgere pompa:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:5)
Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 86:1)
Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium, in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare (nondum enim exemptum periculis aestimavit salutis) fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens, barbarorum mori obstinatorum catervis semet immersit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 13:1)
cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae.
(아풀레이우스, 변명 49:2)
temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula.
(아풀레이우스, 플로리다 18:39)
boream autem putant dictum ἀπο` τῆσ βοῆσ, quoniam sit violenti flatus et sonori.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:2)
Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus, animos oculosque omnium in sese converterat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 10:1)
Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse quae scripsisset et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 4:1)
"Ante per has horas quas uoces quamque sonoras Nocte dieque pater dederat tuus, o bone frater!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:4)
Quin etiam causas unde sonora
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 13:1)
Stabilisque nec sonori
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 3:1)
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro stridunt axe nives.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:62)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
quae respicit Arcton, inmitis, scopulosa, procax subitisque sonora flatibus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:338)

SEARCH

MENU NAVIGATION