라틴어 문장 검색

Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
현자가 많음은 세상의 구원이며 현명한 임금은 백성의 안녕이다. (불가타 성경, 지혜서, 6장24)
Quod ad stabilimentum coronae, praeterquam quod illud mordicus tenebat, ne sponsae suae ulla prorsus fieret mentio (imo nec quod minimum erat permittens ut liberi ex ea suscepti primi ante omnes succederent), alias magna prudentia et moderatione rem tractavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:9)
Neque enim illud urgebat ut per viam declarationis aut recognitionis iuris sui statutum perscriberetur, sicut ex altera parte ut tanquam lex nova sanciretur mimine volebat, sed potius media via institit, simplicis scilicet stabilimenti idque verbis tectis et utrinque nutantibus, his scilicet, ut haereditas coronae resideret, remaneret, et continuaretur in rege etc.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:10)
Ita ut stabilimentum istud potius gratiam personalem sibi et liberis suis factam quam familiae Eboracensis exharedationem totalem saperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:13)
Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)

SEARCH

MENU NAVIGATION