라틴어 문장 검색

Conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel fictores, ut quicquid petierit, aculeis exsertis abrumpat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 12:1)
"Sed cedo istam urnulam, et protinus arreptam complexamque festinat libratisque pinnarum nutantium molibus inter genas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigium dextra laevaque porrigens volentes aquas et ut abiret innoxius permittentes excipit, commentus ob iussum Veneris patere eique se praeministrare, quare paulo facilior adeundi fuit copia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:116)
exploratores oculis qui pertulit ignes sustinuitque acie nobiliore diem, nutritur volucrumque potens et fulminis heres, gesturus summo tela trisulca Iovi.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:5)
nunc illam socia ruptam tellure trisulcam opposuit Natura mari:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:69)
parvus reptavit in isto saepe sinu teneroque per ardua colla volutus ubera quaesivit fletu linguisque trisulcis mollia lambentes finxerunt membra cerastae;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:42)
adglomerare fretum, cuius stellantia glauca lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 527:1)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
nexaeque aere trabes multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4484)
alii ideo ternorum radiorum volunt mentionem factam, quia fulmen trisulcum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42922)
Risit et ex animo dedit optima - qualia possent Excutere irato tela trisulca Iovi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 533)
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco , Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater , Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia , Ut temere optatos qui male rexit equos ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:2)
sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:1)
simplex lingua prius varia micat arte loquendi, et discissa dolis resonat sermone trisulco.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 162)
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:2)
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION