라틴어 문장 검색

ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem:
(아풀레이우스, 변명 70:11)
"Vi ac potestate Venerei susurrus invitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit, atque iam luce proximante de manibus uxoria evanuit."
(아풀레이우스, 변신, 5권51)
Videbatur quibusdam, Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 4:1)
Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 1:1)
MEMORIAE traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 2:1)
Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:1)
Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri ἀντιστρέφειν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 1:1)
Quam formam modicam et modestam Favorinus non, mi hercule, inscite appellabat uxoriam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 14:1)
7. Maritus erat minime uxorius, ne indulgens quidem, sed comis et consortio blandus, et sine zelotypia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 7:1)
Naturae graves et consuetudine ductae, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriae, ut de Ulysse perhibetur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:21)
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit moenibus et tales uxorius obtulit arces.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:34)
dabat et famae ut vocatus electusque potius a re publica videretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장16)
sed revertentibus post laborem quod honestius quam uxorium levamentum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장8)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
ad eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria iam uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION