라틴어 문장 검색

Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)
Ille enim humor, qui aut de aetatis frigore nascitur aut cuiuslibet vitiositatis occasione contrahitur ut superfluus ita et noxius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 10:2)
sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:2)
morbi autem et aegrotationes partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:5)
Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducuntur - , quando igitur virtus est adfectio animi constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igitur virtutis contraria est vitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν appellant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:1)
nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:2)
414 20) virtutes inter se nexae (ἀντακολουθία) 296 19 325 28 - chorus virtutum 410 17 Virtus loquens inducitur 304 14 vitiositas (κακία ἀνομολογία) 375 15 378 3 vitium (κακία) 375 8sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.231)

SEARCH

MENU NAVIGATION