장음표시 사용
Mortem multis nominibus esse bonam:? sed maxime quod sit finis peccati, et ad meliorem vitam transitus; quodque ipsa nos redemerit.
Sed dicet aliquis scriptum esse (Sap. I, 13) quia Deus mortem non fecit: vita erat in paradiso, ubi lignum vitae (Gen. II, 9), et vita erat lux hominum. Mors igitur mala, quae accessit et subintravit. Sed quomodo mors mala, si aut secundum gentiles sensu caret, aut secundum Apostolum (Philipp. I, 21) lucrum Christus esse, cum quo esse multo melius? Quomodo igitur mors nobis malum, si nullus post mortem sensus est? Ubi enim nullus sensus, nullus utique injuriae dolor, quia dolor sensus est. Aut quia est post mortem sensus, est etiam vita post mortem, et superstes mortis est anima quae sensu utitur, et vita fungitur. Cum autem manet post mortem vita atque anima, manet bonum, nec morte amittitur, sed augetur: nec ullo impedimento mortis retardatur anima: sed operatur magis, quia operatur quae sua sunt, sine ulla societate corporis, quod animae majori oneri quam usui est. Quid igitur mali est animae, quae puritatem suam custodierit et virtutum disciplinam servaverit? Aut si non servaverit, non mors malum, sed vita; quia vita non fuit. Quae est enim vita vitiis peccatisque obsita? Quid igitur accusamus mortem, quae aut vitae pretium luit, aut abolet ejus dolorem atque cruciatum? Itaque mors aut suae quietis bono utitur, aut malo alieno laborat.
Nunc illud specta: si vita oneri, mors absolutioni: si vita supplicio, mors remedio: aut si judicium post mortem, etiam vita post mortem. Vita igitur hic non est bona: aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis judicii metus? Sed ipsa hic vita bona si est, quibus rebus bona est? Virtute utique, et bonis moribus. Non ergo secundum animae et corporis copulam bona est: sed quia per virtutem quod malum est suum repellit; quod autem bonum est mortis, adipiscitur; ut quod animae est, magis quam id quod contubernii et conjunctionis operetur. Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, et si anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio; et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis hujus absolvit et liberat.
Omnifariam igitur mors est bonum; et quia compugnantia dividit, ne se invicem impugnent; et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius jactati salo, fidae quietis stationem requirunt; et quia deteriorem statum non efficit: sed qualem in singulis invenerit, talem judicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit. Accedit eo, quod frustra homines mortem timent, quasi finem naturae. Nam si recolamus quod Deus mortem non fecerit: sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati (Gen. III, 19); ne quo esset vita diuturnior, eo fieret culpa numerosior. Passus est igitur Dominus subintrare mortem, ut culpa cessaret. Sed ne iterum naturae finis esset in morte, data est resurrectio mortuorum; ut per mortem culpa deficeret, per resurrectionem autem perpetuaretur natura. Ideoque mors haec transitus universorum est. Opus est ut constanter transeas. Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem. Non igitur nomen te mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent. Quid est enim mors, nisi sepultura vitiorum, virtutum suscitatio? Unde et ille ait: Moriatur anima mea in animis justorum (Num. XXIII, 10), id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, justorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt. Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est. Quid autem de bono mortis plenius possumus dicere, quam quod mors est quae mundum redemit??
장음표시 사용