라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XIII,
chapter 56

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII,
56장

Et commotus his Avitus:? patienda meliorum imperia; id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos paterentur. haec in publicum Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non potest': atque ita infensis utrimque animis discessum. illi Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello vocabant: Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit, excidium minitans ni causam suam dissociarent. igitur absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit. quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION