라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Historiae, LIBER II,
chapter 2

코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II,
2장

His ac talibus inter spem metumque iactatum spes vicit.? fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae vertisse iter crederent; neque abhorrebat a Berenice iuvenilis animus, sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum. laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris imperio moderatior. igitur oram Achaiae et Asiae ac laeva maris praevectus, Rhodum et Cyprum insulas, inde Syriam audentioribus spatiis petebat. atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per indigenas advenasque. haud fuerit longum initia religionis, templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) paucis disserere.?

상위

Historiae (역사)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION