라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium,
chapter 4

코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium,
4장

Huc ut perventur est, cum propter aetatem pedibus iam non valeret vehiculoque portaretur, magni concursus sunt facti, cum alii, reminiscentes veteris famae, aetatis misererentur, plurimi vero ira exacuerentur propter proditionis suspicionem [Piraei] maximeque quod adversus populi commoda in senectute steterat.?

quare ne perorandi quidem ei data est facultas dicenti causam in iudicio: legitimis quibusdam confectis damnatus traditus est undecimviris, quibus ad supplicium more Atheniensium publice damnati tradi solent.

hic cum ad mortem duceretur, obvius ei fuit Euphiletus, quo familiariter fuerat usus. is cum lacrimans dixisset 'o quam indigna perpeteris, Phocion! ' huic ille 'at non inopinata' inquit: 'hunc enim exitum plerique clari viri habuerunt Athenienses.'

in hoc tantum fuit odium multitudinis, ut nemo ausus sit eum liber sepelire. itaque a servis sepultus est.?

상위

Vitae

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION