라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER QVINTVS AD ATTICVM,
letter 7

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM,
letter 7

Scr.? Tarenti xi K. Iun. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL. cotidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cotidie enim magis suspicor te in Epirum iam profectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa. ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. xi Kal. Iunias. civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum ut ubi sis sciam.?

SEARCH

MENU NAVIGATION