라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM,
letter 14

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM,
letter 14

Scr.? Brundisii circ. vi K. Mai. a. 707 (47). CICERO ATTICO SAL.

non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.

de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.

Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. et advideo tamen exspecto; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare. vale.?

SEARCH

MENU NAVIGATION