장음표시 사용
Scr.?
confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem ; credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem facillime inrepit ; sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum enim pulchre noram. quid ergo est? pudor me, qui in bello maxime est periculosus, hunc casum coegit subire ; nam si uno loco essem, verebar ne cui obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia etiam alere bellum.
Cularone in finibus Allobrogum viii Id.
itaque copias prope in conspectum Lepidi Antonique adduxi quadragintaque millium passuum spatio relicto consedi eo consilio ut vel celeriter accedere vel salutariter recipere me possem. adiunxi haec in loco eligendo, flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter. Lepidus desperato adventu meo, quem non mediocriter captabat, se cum Antonio coniunxit a. d. iiii K. Iun. , eodemque die ad me castra moverunt. viginti millia passuum cum abessent, res mihi nuntiata est.
Iun.
dedi operam deum benignitate ut et celeriter me reciperem et hic discessus nihil fugae simile haberet, non miles ullus, non eques, non quicquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus latronibus interciperetur. itaque pridie Nonas Iunias omnis copias Isaram traieci pontisque quos feceram interrupi, ut spatium ad colligendum se homines haberent et ego me interea cum conlega coniungerem ; quem triduo, cum has dabam litteras, exspectabam.
a. 711 (43). PLANCVS CICERONI numquam me hercules, mi Cicero, me paenitebit maxima pericula pro patria subire, dum, si quid acciderit mihi a reprehensione temeritatis absim.
Laterensis nostri et fidem et animum singularem in re p. semper fatebor ; sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec pericula perspicienda fecit eum minus sagacem. qui quidem cum in fraudem se deductum videret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi adferre conatus est ; in quo casu tamen interpellatus et adhuc vivit et dicitur victurus ; sed tamen de hoc parum mihi certum est.
Magno cum dolore parricidarum elapsus sum iis ; veniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tr. mil. , missum ab Antonio ad eum cum litteris exceperam numeroque hostis habueram. in quo hanc capio voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio dolorem attulit.
tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur ; cuius ipsius magnum periculum agitur. quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur? quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei p. satis faciam.
te quidem, mi Cicero, in dies me hercules habeo cariorem, sollicitudinesque meas cotidie magis tua merita exacuunt ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam. opto ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tua beneficia tibi facere iucundiora. viii Idus Iun. Cularone ex finibus Allobrogum.?
장음표시 사용