라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, ORATOR AD M. BRVTVM,
chapter 60

마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM,
60장

ternae autem sunt utriusque partes:?

sed in utroque frequen- tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec nimis esse diversa neque nullo modo coniuncta intellegi licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut con- structione verborum.

verborum translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco dicimus - ;

ita si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in divi- dendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem; si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito eum sensu sine arte definiunt.

conlocationis autem eae quas diximus, com- positio, concinnitas, numerus.?

상위

M. Tullius Cicero (마르쿠스 툴리우스 키케로)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION