장음표시 사용
Cum vocer ad cenam non iam venalis ut ante, Cur mihi non eadem, quae tibi, cena datur?? Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, Sugitur inciso mitulus ore mihi: Sunt tibi boleti, fungos ego sumo suillos: Res tibi cum rhombost, at mihi cum sparulo: Aureus inmodicis turtur te clunibus implet, Ponitur in cavea mortua pica mihi. Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem? Sportula quod non est, prosit: edamus idem.?
장음표시 사용