라틴어 텍스트

Martial, Epigrammata, book 5, X

마르티알리스, 에피그램집, 5권, X

'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur Et sua quod rarus tempora lector amat?? ' Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores, Praeferat antiquos semper ut illa novis. Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram, Sic laudant Catuli vilia templa senes; Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, Et sua riserunt saecula Maeoniden, Rara coronato plausere theatra Menandro, Norat Nasonem sola Corinna suum. Vos tamen o nostri ne festinate libelli: Si post fata venit gloria, non propero.?

SEARCH

MENU NAVIGATION