라틴어 텍스트

Martial, Epigrammata, book 5, XIX

마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX

Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar, Temporibus possunt saecula nulla tuis.? Quando magis dignos licuit spectare triumphos? Quando Palatini plus meruere dei? Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma? Sub quo libertas principe tanta fuit? Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum, Quod colit ingratas pauper amicitias. Quis largitur opes veteri fidoque sodali, Aut quem prosequitur non alienus eques? Saturnaliciae ligulam misisse selibrae Flammarisve togae scripula tota decem Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges: Qui crepet aureolos, forsitan unus erit. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus: Nulla ducis virtus dulcior esse potest. Iam dudum tacito rides, Germanice, naso, Utile quod nobis do tibi consilium.?

SEARCH

MENU NAVIGATION