장음표시 사용
Scribebamus epos;? coepisti scribere: cessi, Aemula ne starent carmina nostra tuis. Transtulit ad tragicos se nostra Thalia coturnos: Aptasti longum tu quoque syrma tibi. Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis: Plectra rapis nobis, ambitiose, nova. Audemus saturas: Lucilius esse laboras. Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem. Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi: Hinc etiam petitur iam mea palma tibi. Elige, quid nolis - quis enim pudor, omnia velle? - Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.?
장음표시 사용