라틴어 텍스트

Seneca, Excerpta Controversiae, book 8,
Fortis nolens ad patrem fortem redire.

세네카, Excerpta Controversiae, book 8,
Fortis nolens ad patrem fortem redire.

Abdicauit quidam filium;? ille tacuit. fortiter fecit; petiit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius contradicit. Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus. Reuertere, dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea est. Si mereor praemium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. "Ego, inquid, eadem lege praemium non accepi." Hoc est unde abdicatus es, quod putas nihil inter te et patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Ammoneo te, iuuenis: hoc praemium qui recusauerat petit. "Timeo ne me iterum abdices." Commissurum me putas ut iterum rogem? Bello grauiore pugnaui, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego uici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta exhortatio iuuenum fui senex fortis! Vtrique nostrum praemium reddite. Militaui senex, militaui exanguis, militaui qui iam uicarium dederam. Vterque nostrum cum rogatur fastidit, cum relinquitur rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non uis in paternam domum uenire nisi tuo praemio? Turpe erat uirum fortem nisi a patre coacto non recipi. Pars altera. Quid me captiuum ex libero cupis? quid ignominiae subicis uirum fortem? quid efficis ut possit abdicari? "Meus, inquid, es filius." Quid opus est praemio, si tuus sum??

SEARCH

MENU NAVIGATION