라틴어 텍스트

Statius, P. Papinius, Thebais,
book 5

스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais,
5권

Pulsa sitis fluvio, populataque gurgitis altum agmina linquebant ripas amnemque minorem;? acrior et campum sonipes rapit et pedes arva implet ovans, rediere viris animique minaeque votaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem hausissent belli magnasque in proelia mentes. dispositi in turmas rursus legemque severi ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur instaurare vias. tellus iam pulvere primo crescit, et armorum transmittunt fulgura silvae. qualia trans pontum Phariis deprensa serenis rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo, quo fera cogit hiemps: illae clangore fugaci, umbra fretis arvisque, volant, sonat avius aether. iam Borean imbresque pati, iam nare solutis amnibus et nudo iuvat aestivare sub Haemo. Hic rursus simili procerum vallante corona dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno stabat et admoti nixus Polynicis in hastam: "at tamen, o quaecumque es" ait, "cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?" "dic, quis et ille pater?" "neque enim tibi numina longe, transierit fortuna licet, maiorque per ora sanguis, et adflicto spirat reverentia vultu." Ingemit, et paulum fletu cunctata modesto Lemnias orsa refert: "immania vulnera, rector, integrare iubes, Furias et Lemnon et artis arma inserta toris debellatosque pudendo ense mares;" "redit ecce nefas et frigida cordi Eumenis." "o miserae, quibus hic furor additus!" "o nox!" "o pater!" "illa ego nam, pudeat ne forte benignae hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem occului." "quid longa malis exordia necto?" "et vos arma vocant magnique in corde paratus, hoc memorasse sat est:" "claro generata Thoante servitum Hypsipyle vestri fero capta Lycurgi." Advertere animos, maiorque et honora videri parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus: "immo age, dum primi longe damus agmina vulgi - nec facilis Nemee latas evolvere vires, quippe obtenta comis et ineluetabilis umbra - pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum, unde hos advenias regno deiecta labores." Dulce loqui miseris veteresque reducere questus, incipit: "Aegaeo premitur circumflua Nereo Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna Mulciber;" "ingenti tellurem proximus umbra vestit Athos nemorumque obseurat imagine pontum;" "Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis litora, et inde nefas, florebat dives alumnis terra, nec illa Samo fama Delove sonanti peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon." "dis visum turbare domos, nec pectora culpa nostra vacant:" "nullos Veneri sacravimus ignis, nulla deae sedes;" "movet et caelestia quondam corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae." "illa Paphon veterem centumque altaria linquens nec vultu nec crine prior solvisse iugalem ceston et Idalias procul ablegasse volucres fertur, erant certe, media quae noctis in umbra divam alios ignes maioraque tela gerentem Tartareas inter thalamis volitasse sorores vulgarent, utque implicitis arcana domorum anguibus et saeva formidine nupta replesset limina nec fidi populum miserata mariti." "protinus a Lemno teneri fugistis Amores, mutus Hymen versaeque faces et frigida iusti cura tori!" "nullae redeunt in gaudia noctes, nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique et Furor et medio recubat Discordia lecto." "cura viris tumidos adversa Thracas in ora eruere et saevam bellando frangere gentem, cumque domus contra stantesque in litore nati, dulcius Edonas hiemes Arctonque prementem excipere, aut tandem tacita post proelia nocte fractorum subitas torrentum audire ruinas." "illae autem tristes - nam me tunc libera curis virginitas annique tegunt - sub nocte dieque adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent conloquia, aut saevam spectant trans aequora Thracen." "Sol operum medius summo librabat Olympo lucentes, ceu staret, equos;" "quater axe sereno intonuit, quater antra dei fumantis anhelos exseruere apices, ventisque absentibus Aegon motus et ingenti percussit litora ponto:" "cum subito horrendas aevi matura Polyxo." "tollitur in furias thalamisque insueta relictis evolat." "insano veluti Teumesia thyias rapta deo, cum sacra vocant Idaeaque suadet buxus et a summis auditus montibus Euhan:" "sic erecta genas aciemque offusa trementi sanguine desertam rabidis clamoribus urbem exagitat, clausasque domos et limina pulsans concilium vocat;" "infelix comitatus eunti haerebant nati." "atque illae non segnius omnes erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces impetus:" "huc propere stipamur et ordine nullo congestae;" "stricto mox ense silentia iussit hortatrix scelerum et medio sic ausa profari:" "'rem summam instinctu superum meritique doloris, o viduae - Armate animos et pellite sexum!" "- Lemniades, sancire paro;" "si taedet inanes aeternum servare domos turpemque iuventae flore situm et longis steriles in luctibus annos, inveni, promitto, viam - nec numina desunt - qua renovanda Venus:" "modo par insumite robur luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur." "tertia canet hiemps;" "cui conubialia vincla aut thalami secretus honos?" "cui coniuge pectus intepuit?" "cuius vidit Lucina labores, dicite, vel iustos cuius pulsantia menses vota tument?" "qua pace feras volucresque iugari mos datus, heu segnes!" "potuitne ultricia Graius virginibus dare tela pater laetusque dolorum sanguine securos iuvenum perfundere somnos:" "at nos volgus iners?" "quodsi propioribus actis est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx, ulta manu thalamos pariterque epulata marito." "nec vos immunis scelerum securave cogo:" "plena mihi domus atque ingens, en cernite, sudor." "quattuor hos una, decus et solacia patris, in gremio, licet amplexu lacrimisque morentur, transadigam ferro saniemque et vulnera fratrum miscebo patremque simul spirantibus addam, ecqua tot in caedes animum promittit?" "' Agebat pluribus;" "adverso nituerunt vela profundo:" "Lcmnia classis erat." "rapuit gavisa Polyxo fortunam atque iterat:" "'superisne vocantibus ultro desumus?" "ecce rates!" "deus hos, deus ultor in iras adportat coeptisque favet, nec imago quietis vana meae:" "nudo stabat Venus ense, videri clara mihi somnosque super quid perditis aevum?" "inquit age aversis thalamos purgate maritis, ipsa faces alias melioraque foedera iungam." "dixit, et hoc ferrum stratis, hoc, credite, ferrum imposuit, quin o miserae, dum tempus agi rem, consulite;" "en validis spumant eversa lacertis aequora, Bistonides veniunt fortasse maritae." "' hinc stimuli ingentes, magnusque advolvitur astris clamor." "Amazonio Scythiam fervere tumultu lunatumque putes agmen descendere, ubi arma indulget pater et saevi movet ostia Belli, nec varius fremor aut studia in contraria rapti dissensus, ut plebe solet:" "furor omnibus idem, idem animus solare domos iuvenumque senumque praecipitare colos plenisque adfrangere parvos uberibus ferroque omnes exire per annos, tunc viridi luco 1 - lucus iuga celsa Minervae propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens mons premit et gemina pereunt ealigne soles - hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso ante preces venere deae;" "sed fallit ubique mixta venus, venus arma tenet, venus admovet iras." "nec de more cruor:" "natum Charopeia coniunx obtulit, accingunt sese et mirantia ferro pectora congestisque avidae simul undique dextris perfringunt, ae dulce nefas in sanguine vivo coniurant, matremque recens circumvolat umbra, talia cernenti mihi quantus in ossibus horror, quisve per ora color!" "qualis cum cerva cruentis circumventa lupis, nullum cui pectore molli robur et in volucri tenuis fiducia cursu, praecipitat suspensa fugam, iamiamque teneri credit et elusos audit concurrere morsus." "Illi aderant, primis iamque offendere carinae litoribus, certant saltu contingere terram praecipites, miseri, quos non aut horrida virtus Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti hauserit!" "alta etiam superum delubra vaporant promissasque trahunt pecudes:" "niger omnibus aris ignis, et in nullis spirat deus integer extis." "tardius umenti noctem deiecit Olympo Iuppiter et versum miti, reor, aethera cura sustinuit, dum fata vetat, nec longius umquam cessavcre novae perfecto sole tenebrae." "sera tamen mundo venerunt astra, sed illis et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent Cyelades;" "una gravi penitus latet obruta caelo Lemnos,in hane tristes nebulae,et plagacaeca superne texitur, una vagis Lemnos non agnita nautis." "iam domibus fusi et nemorum per opaea sacrorum ditibus indulgent epulis vacuantque profundo aurum immane mero, dum quae per Strymona pugnae, quis Rhodope gelidove labor sudatus in Haemo, enumerare vacat, nec non, manus impia, nuptae serta inter festasque dapes quo maxima cultu quaeque iacent;" "dederat mites Cytherea suprema nocte viros longoque brevem post tempore pacem nequiquam et miseros perituro adflaverat igni." "conticuere chori, dapibus ludoque licenti fit modus et primae decrescunt murmura noctis, cum consanguinei mixtus caligine Leti rore madens Stygio morituram amplectitur urbem Somnus et implacido fundit gravia otia cornu secernitque viros, vigilant nuptaeque nurusque in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores, invasere nefas, cuncto sua regnat Erinys pectore, non aliter Scythicos armenta per agros Hyrcanae elausere leae, quas exigit ortu prima fames, a vidique implorant ubera nati." "quos tibi nam, dubito, scelerum de mille figuris expediam casus." "Elymum temeraria Gorge evinctum ramis altaque in mole tapetum efflantem somno crescentia vina superstans vulnera disiecta rimatur veste, sed illum infelix sopor admota sub morte refugit, turbidus incertumque oculis vigilantibus hostem occupat amplexu, nec segnius illa tenentis pone adigit costas, donec sua pectora ferro tangeret, is demum sceleri modus;" "ora supinat blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen quaerit et indigno non solvit bracchia collo." "non ego nunc volgi quamquam crudelia pandam funera, sed propria luctus de stirpe recordor:" "quod te, nave Cydon, quod te per colla refusis intactum, Crenaee, comis, quibus ubera mecum obliquumque a patre genus, fortemque, timebam quem desponsa, Gyan vidi lapsare eruentae vulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque barbara ludentem fodiebat Epopea mater." "fiet super aequaevum soror exarmata Lyeaste Cydimon, heu similes perituro in corpore vultus aspiciens floremque genae et quas finxerat auro ipsa comas, cum saeva parens iam coniuge fuso adstitit impellitque minis atque ingerit ensem." "ut fera, quae rabiem placido desueta magistro tardius arma movet stimulisque et verbere crebro in mores negat ire suos, sic illa iacenti incidit undantemque sinu conlapsa cruorem excipit et laceros premit in nova vulnera crines." "ut vero Alcimeden etiamnum in murmure truncos ferre patris vultus et egentem sanguinis ensem conspexi, riguere comae atque in viscera saevus horror iit:" "meus ille Thoas, mea dira videri dextra mihi!" "extemplo thalamis turbata paternis inferor." "ille quidem dudum - quis magna tuenti somnus?" "- agit versans secum, etsi lata recessit urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis, cur fremibunda quies?" "trepido scelus ordine pando, quis dolor, unde animi:" "'vis nulla arcere furentes;" "hac sequere, o miserande;" "premunt aderuntque moranti, et mecum fortasse cades' his motus et artus erexit stratis, ferimur per devia vastae urbis et ingentem nocturnae caedis acervum passim, ut quosque sacris crudelis vespera lucis straverat, occulta speculamur nube latentes, hic impressa toris ora exstantesque reclusis pectoribus capillos magnarum et fragmina trunca hastarum et ferro laceras per corpora vestes, crateras pronos epulasque in caede natant." "es cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis sanguine permixto redeuntem in pocula Bacchum, hic iuvenum manus et nullis violabilis armis turba senes, positique patrum super ora gementum semineces pueri trepidas in limine vitae singultant animas, gelida non sacvius Ossa luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo Nubigenae caluere mero;" "vix primus ab ira pallor, et impulsis surgunt ad proelia mensis." "Tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus detexit, nato portans extrema Thoanti subsidia, et multa subitus cum luce refulsit, adgnovi:" "non ille quidem turgentia sertis tempora nec flava crinem destrinxerat uva:" "nubilus indignumque oculis liquentibus imbrem adloquitur:" "dum fata dabant tibi, nate, potentem Lemnon et externis etiam servare timendam gentibus, haud umquam iusto mea cura labori destitit:" "absciderunt tristes crudelia Parcae stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi ante Iovem frustra, lacrimisque avertere luctus contigit;" "infandum natae concessit honorem, adcelerate fugam, tuque, o mea digna propago, hac rege, virgo, patrem, gemini qua bracchia muri litus eunt:" "illa, qua rere silentia, porta stat funesta Venus ferroque accincta furentes adiuvat - unde manus, unde haec Mavortia divae pectora?" "- :" "tu lato patrem committe profundo, succedam curis." "ita fatus in aera rursus solvitur et nostrum, visus arcentibus umbris, mitis iter longae claravit limite flammae." "qua data signa, sequor;" "dein curvo robore clausum dis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo Lucifer astra polo." "tunc demum litore rauco multa metu reputans et vix confisa Lyaeo dividor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro pectora, nec requies, quin et surgentia caelo flamina et e cunctis prospectem collibus undas." "exoritur pudibunda dies, caelumque retexens aversum Lemno iubar et declinia Titan opposita iuga nube refert, patuere furores nocturni, lucisque novae formidine cunctis, quamquam inter similes, subitus pudor;" "impia terrae infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt." "iam manus Eumenidum captasque refugerat arces exsaturata venus;" "licuit sentire, quid ausae, et turbare comas et lumina tingere fletu, insula dives agris opibusque armisque virisque, nota situ et Getico nuper ditata triumpho, non maris incursu, non hoste, nec aethere laevo perdidit una omnes orbata excisaque fundo indigenas:" "non arva viri, non aequora vertunt, conticuere domus, cruor altus et oblita crasso cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis nos tantum et saevi spirant per culmina manes, ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto molior igne pyram, sceptrum super armaque patris inicio et notas regum velamina vestes, ac prope maesta rogum confusis ignibus adsto ense cruentato, fraudemque et inania busta plango metu, si forte premant, cassumque parenti omen et hac dubios leti precor ire timores, his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu parta fides, regna et solio considere patris - supplicium!" "- datur, anne illis obsessa negarem?" "accessi, saepe ante deos testata fidemque immeritasque manus;" "subeo - pro dira potestas !" "- exsangue imperium et maestam sine culmine Lemnon." "iam magis atque magis vigiles dolor angere sensus, et gemitus clari, et paulatim invisa Polyxo, iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras concessum et multum eineres iurare sepultos, sic ubi duetorem trepidae stabulique maritum, quem penes et saltus et adultae gloria gentis, Massylo frangi stupuere sub hoste iuvencae, it truncum sine honore pecus, regemque peremptum ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur." "Ecce autem aerata dispellens aequora prora Pelias intacti late subit hospita ponti pinus;" "agunt Minyae, geminus fragor ardua canet per latera, abruptam eredas radicibus ire Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem, ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis, mitior et senibus cygnis et pectine Phoebi vox media de puppe venit, maria ipsa carinae accedunt, post nosse datum est:" "Oeagrius illic acclinis malo mediis intersonat Orpheus remigiis tantosque iubet nescire labores." "illis in Scythicum Borean iter oraque primi Cyaneis artata maris, nos Thracia visu bella ratae vario tecta incursare tumultu, densarum pecudum aut fugientum more volucrum, heu ubi nunc furiae?" "portus amplexaque litus moenia, qua longe pelago despectus aperto, seandimus et celsas turres;" "huc saxa sudesque armaque maesta virum atque infectos caedibus enses subvectant trepidae;" "quin et squalentia texta thoracum et voltu galeas intrare soluto non pudet;" "audaces rubuit mirata catervas Pallas, et averso risit Gradivus in Haemo." "tunc primum ex animis praeceps amentia cessit, nec ratis illa salo, sed divum sera per aequor iustitia et poenae scelerum adventare videntur." "iamque aberant terris, quantum Cortynia currunt spicula, caeruleo gravidam cum Iuppiter imbri ipsa super nubem ratis armamenta Pelasgae sistit agens;" "inde horror aquis, et raptus ab omni sole dies miscet tenebras, quis protinus unda concolor;" "obnixi lacerant cava nubila venti diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus verticibus, totumque notis certantibus1 aequor pendet et arquato iamiam prope sidera dorso frangitur, incertae nec iam prior impetus alno, sed labat exstantem rostris modo gurgite in imo, nune caelo Tritona ferens, nee robora prosunt semideum heroum, puppemque insana flagellat arbor et instabili procumbens pondere curvas raptat aquas, remique eadunt in peetus inanes." "nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni, dum labor ille viris fretaque indignantur et austros, desuper invalidis fluitantia tela lacertis - quid non ausa manus?" "- Telamona et Pelea eontra spargimus, et nostro petitur Tirynthius areu." "illi - quippe simul bello pelagoque laborant - pars clipeis munire ratem, pars aequora fundo egerere;" "ast alii pugnant, sed inertia motu corpora, suspensaeque carent conamine vires, instamus iaetu telorum, et ferrea nimbis certat hiemps, vastaeque sudes fractique molares spieulaque et multa erinitum missile flamma nune pelago, nune puppe cadunt, dat operta fragorem pinus, et abiunetis regemunt tabulata cavernis, talis Hyperborea viridis nive verberat agros Iuppiter;" "obruitur eampis genus omne ferarum, deprensaeque cadunt volucres, et messis amaro strata gelu, fragor inde iugis, inde amnibus irae." "ut vero elisit nubes Iove tortus ab alto ignis et ingentes patuere in fulmine nautae, deriguere animi, manibusque horrore remissis arma aliena eadunt, rediit in pectora sexus." "cernimus Aeacidas murisque immane minantem Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes Iphiton;" "attonito manifestus in agmine supra est Amphitryoniades puppemque alternus utrimque ingravat et medias ardet descendere in undas, at levis et miserae nondum mihi notus Iason transtra per et remos impressaque terga virorum nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan et Talaum et cana rorantem aspargine ponti Tyndariden iterans gelidique in nube parentis vela laborantem Calain subnectere malo voce manuque rogat;" "quatiunt impulsibus illi nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae, ipse graves fluctus clavumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas proram navifragis avidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et socium turba prohibente poposcit foedera;" "praecipites vocem involvere procellae, tunc modus armorum, pariterque exhausta quierunt flamina, confusoque dies respexit Olympo." "quinquaginta illi, trabibus de more revinetis, eminus abrupto quatiunt nova litora saltu, magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni noscendique habitu, postquam tumor iraque cessit vultibus, arcana sic fama erumpere porta caelicolas, si quando domos litusque rubentum Aethiopum et mensas amor est intrare minores;" "dant Fluvii Montesque locum, tum Terra superbit gressibus et paulum respirat caelifer Atlans." "Hic et ab adserto nuper Marathone superbum Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres, utraque quis rutila stridebant tempora pinna, cernimus, hic Phoebo non indignante priorem Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae, tunc prolem Calydone satam generumque profundi Nereos." "ambiguo visus errore lacessunt Oebalidae gemini;" "chlamys huic, chlamys ardet et illi, ambo hastile gerunt, umeros exsertus uterque, nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro." "audet iter magnique sequens vestigia mutat Herculis et tarda quamvis se mole ferentem vix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens arma sub ingenti gaudet sudare pharetra." "Ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis Lemniadum pertemptat Amor." "tunc regia Iuno arma habitusque virum pulchraeque insignia gentis mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae hospitibus patuere fores;" "tunc primus in aris ignis, et infandis venere oblivia curis;" "tunc epulae felixque sopor noctesque quietae, nec superum sine mente, reor, placuere fatentes." "forsitan et nostrae fatum excusabile culpae noscere cura, duces, cineres furiasque meorum testor:" "ut externas non sponte aut crimine taedas attigerim - scit cura deum - etsi blandus Iason virginibus dare vincla novis:" "sua iura cruentum Phasin habent;" "alios, Colchi, generatis amores, iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis solibus, et velox in terga revolvitur annus." "iam nova progenies partusque in vota soluti, et non speratis clamatur Lemnos alumnis." "nec non ipsa tamen thalami monimenta coacti enitor geminos, duroque sub hospite mater nomen avi renovo;" "nec quae fortuna relictis nosse datur, iam plena quater quinquennia pergunt, si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste." "Detumuere animi-maris, et clementior Auster vela vocat:" "ratis ipsa moram portusque quietos odit et adversi tendit retinacula saxi." "inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;" "certe stat fama remotis gentibus:" "aequorei redierunt vellera Phrixi." "ut stata lux pelago venturumque aethera sensit Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi, heu iterum gemitus, iterumque novissima nox est." "vix reserata dies, et iam rate celsus Iason ire iubet, primoque ferit dux verbere pontum." "illos e seopulis et summo vertice montis spumea porreeti dirimentes terga profundi prosequimur visu, donec lassavit euntes lux oculos longumque polo contexere visa est aequor et extremi pressit freta margine caeli." "Fama subit portus, vectum trans alta Thoanta fraterna regnare Chio, mihi erimina nulla, et vacuos arsisse rogos;" "fremit impia plebes, sontibus accensae stimulis facinusque reposeunt." "quin etiam occultae vulgo increbrescere voces:" "solane fida suis, nos autem in funera laetae 1?" "non deus haec latumque?" "quid imperat urbe nefanda?" "talibus exanimis dictis - et triste propinquat supplicium, nec regna iuvant - vaga litora furtim incomitata sequor funestaque moenia linquo, qua fuga nota patris;" "sed non iterum obvius Euhan, nam me praedonum manus hue adpulsa tacentem abripit et vestras famulam transmittit in oras." Talia Lernaeis iterat dum regibus exsul Lemnias et longa solatur damna querella, immemor absentis - sic di suasistis! - alumni, ille graves oeulos languentiaque ora comanti mergit humo, fessusque diu puerilibus actis labitur in somnos, prensa manus haeret in herba. Interea campis, nemoris sacer horror Achaei, terrigena exoritur serpens, tractuque soluto immanem sese vehit ac post terga relinquit, livida fax oculis, tumidi stat in ore veneni spuma virens, ter lingua vibrat, terna agmina adunci dentis, et auratac crudelis gloria fronti prominet. Inachii sanctum dixere Tonanti agricolae, cui cura loci et silvestribus aris pauper honos; nunc ille dei circumdare templa orbe vago labens, miserae nunc robora silvae atterit et vastas tenuat complexibus ornos; saepe super fluvios geminae iacet aggere ripae continuus, squamisque incisus adaestuat amnis, sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat terra dei trepidaeque latent in pulvere Nymphae, saevior anfractu laterum sinuosa retorquens terga solo siccique nocens furit igne veneni, stagna per arentesque lacus fontesque repressos volvitur et vacuis fluviorum in vallibus errat, incensusque siti liquidum nunc aera lambit ore supinato, nunc arva gementia radens pronus adhaeret humo, si quid viridantia sudent gramina; percussae calidis adflatibus herbae, qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus: quantus ab Arctois discriminat aethera plaustris Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem; quantus et ille sacri spiris intorta movebat cornua Parnassi, donec tibi, Delie, fixus vexit harundineam centeno volnere silvam. Quis tibi, parve, deus tam magni pondera fati sorte dedit? tune hoc vix prima ad limina vitae hoste iaces? an ut inde sacer per saecula Grais gentibus et tanto dignus morerere sepulcro? occidis extremae destrictus verbere caudae ignaro serpente puer, fugit ilicet artus somnus, et in solam patuerunt lumina mortem. cum tamen attonito moriens vagitus in auras excidit et ruptis immutuit ore querellis, qualia non totas peragunt insomnia voces, audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum exanimis genua aegra rapit; iam certa malorum mentis ab augurio sparsoque per omnia visu lustrat humum quaerens et nota vocabula parvo nequiquam ingeminans: nusquam ille, et prata recentes amisere notas, viridi piger accubat hostis collectus gyro spatiosaque iugera complet, sic etiam obliqua cervicem expostus in alvo. horruit infelix visu longoque profundum incendit clamore nemus; nec territus ille, sed iacet; Argolicas ululatus flebilis aures impulit; extemplo monitu ducis advolat ardens Arcas eques causamque refert, tunc squamea demum torvus ad armorum radios fremitumque virorum colla movet: rapit ingenti conamine saxum, quo discretus ager, vacuasque impellit in auras arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam librati saliunt portarum in claustra molares. cassa ducis virtus: iam mollia colla refusus in tergum serpens venientem evaserat ictum, dat sonitum tellus, nemorumque per avia densi dissultant nexus. "at non mea vulnera" clamat et trabe fraxinea Capaneus subit obvius "umquam effugies, seu tu pavidi ferus incola luci, sive deis, utinamque deis, concessa voluptas, non, si consertum super haec mihi membra Giganta subveheres." volat hasta tremens et hiantia monstri ora subit linguaeque secat fera vinela trisulcae, perque iubas stantes capitisque insigne corusci emicat, et nigri sanie perfusa cerebri Agitur alta solo. longus vix tota peregit membra dolor, rapido celer ille volumine telum circuit avulsumque ferens in opaca refugit templa dei; hic magno tellurem pondere mensus implorantem animam dominis adsibilat aris. illum et cognatae stagna indignantia Lernae, floribus et vernis adsuetae spargere Nymphae, et Nemees reptatus ager, lucosque per omnis silvicolae fracta gemuistis harundine, Fauni, ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant, ni minor ira deo gravioraque tela mereri servatus Capaneus; moti tamen aura cucurrit fulminis et summas libavit vertice cristas. Iamque pererratis infelix Lemnia campis, liber ut angue locus, modico super aggere longe pallida sanguineis infectas roribus herbas prospicit, huc magno cursum rapit effera luctu agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti fulminis in morem non verba in funere primo, non lacrimas habet: ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae. Ut laceros artus gremio miseranda recepit intexitque comis, tandem laxata dolori vox invenit iter, gemitusque in verba soluti: "o mihi desertae natorum dulcis imago, Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae servitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes exstinxere dei, modo quem digressa reliqui lascivum et prono vexantem gramina cursu?" "heu ubi siderei vultus?" "ubi verba ligatis imperfecta sonis risusque et murmura soli intellecta mihi?" "quotiens tibi Lemnon et Argo sueta loqui et longa somnum suadere querella!" "sic equidem luctus solabar et ubera parvo iam materna dabam, cui nunc venit inritus orbae lactis et infelix in vulnera liquitur imber." "nosco deos:" "o dura mei praesagia somni nocturnique metus, et numquam impune per umbras attonitae mihi visa venus!" "quos arguo divos?" "ipsa ego te - quid enim timeam moritura fateri?" "- exposui fatis, quae mentem insania traxit?" "tantane me tantae tenuere oblivia curae?" "dum patrios casus famaeque exorsa retracto ambitiosa meae - pietas haec magna fidesque !" "- cxsolvi tibi, Lemne, nefas;" "ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?" "quae me prius ima sub umbras mergat humus?" simul haec terraque et sanguine voltum sordida magnorum circa vestigia regum vertitur, et tacite maerentibus imputat undas. Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis: "prima, Lycurge, dabis Dircaeo funera bello." id cavet, et maestus vicini pulvere Martis angitur ad lituos periturisque invidet armis. Ecce - fides superum! - laceras comitata Thoantis advehit exsequias, contra subit obvia mater, femineos coetus plangentiaque agmina ducens, at non magnanimo pietas ignava Lycurgo: fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet ira patris, longo rapit arva morantia passu vociferans: "illa autem ubinam, cui parva cruoris laetave damna mei?" "vivitne?" "impellite raptam, ferte citi comites;" "faxo omnis fabula Lemni et pater et tumidae generis mendacia sacri exciderint." ibat letumque inferre parabat ense furens rapto; venienti Oeneius heros impiger obiecta proturbat pectora parma, ac simul infrendens: "siste hunc, vesanc, furorem, quisquis es!" et pariter Capaneus acerque reducto adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuvenem multo praestringunt lumine; at inde agrestum pro rege manus, quos inter Adrastus mitius et sociae veritus commercia vittae Amphiaraus ait: "ne, quaeso!" "absistite ferro, unus avum sanguis, neve indulgete furori, tuque prior." sed non sedato pectore Tydeus subicit: "anne ducem servatricemque cohortis Inachiac ingratis coram tot milibus ausus mactare in tumulos - quanti pro funeris ultor!" "- cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan stirpis avus?" "timidone parum, quod gentibus actis undique in arma tuis inter rapida agmina pacem solus habes?" "habeasque, et te victoria Graium inveniat tumulis etiamnum haec fata gementem," Dixerat, et tandem cunctante modestior ira ille refert: "equidem non vos ad moenia Thebes rebar, at hostiles huc advenisse catervas, pergite in exscidium, socii si tanta voluptas sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum templa Iovis - quid enim haud licitum?" "- ferat impius ignis, si vilem, tanti premerent cum pectora luctus, in famulam ius esse ratus dominoque ducique, sed videt haec, videt ille deum regnator, et ausis sera quidem, manet ira tamen." sic fatus, et arces respicit, atque illic alio certamine belli tecta fremunt; volucres equitum praeverterat alas Fama recens, geminos alis amplexa tumultus: illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto, sic meritam Hypsipylen iterant, creduntque, nec irae fit mora, iamque faces et tela penatibus instant, vertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum cum Iove cumque aris; resonant ululatibus aedes femineis, versusque dolor dat terga timori, Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans it medius turmis, et "parcite, parcite!" clamat, "nil actum saeve, meritus nec tale Lyeurgus excidium, gratique inventrix fluminis ecce 2!" sic ubi diversis maria evertere procellis hinc Boreas Furiisque, illinc niger imbribus Auster, pulsa dies regnantque hiemes, venit aequoris alti rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton frena natalis late pelago dat signa cadenti, et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt. Quis superum tanto solatus funera voto pensavit lacrimas inopinaque gaudia maestae rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan, qui geminos iuvenes Lemni de litore vectos intuleras Nemeac mirandaque fata parabas. causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi praebuerant aditus, et protinus ille tyranno nuntius exstinctae miserando vulnere prolis. ergo adsunt comites - pro fors et caeca futuri mens hominum! - regique favent; sed Lemnos ad aures ut primum dictusque Thoas, per tela manusque inruerant, matremque avidis complexibus ambo diripiunt flentes alternaque pectora mutant. illa velut rupes immoto saxea visu haeret et expertis non audet credere divis. ut vero et vultus et signa Argoa relictis ensibus atque umeris amborum intextus Iason, cesserunt luctus, turbataque munere tanto conruit, atque alio maduerunt lumina fletu. addita signa polo, laetoque ululante tumultu tergaque et aera dei motas crepuere per auras. Tunc pius Oeclides, ut prima silentia volgi mollior ira dedit placidasque accessus ad aures: "audite, o ductor Nemeae lectique potentes Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo." "iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis luctus adest, recto descendunt limite Parcae:" "et sitis interitu fluviorum et letifer anguis, et puer, heu nostri signatus nomine fati, Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema mente fluunt, differte animos festinaque tela ponite;" "mansuris donandus honoribus infans, et meruit;" "det pulchra suis libamina virtus manibus, atque utinam plures innectere pergas, Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur casibus, et semper Thebe funesta recedas!" "at vos magnorum transgressi fata parentum felices, longum quibus hinc per saecula nomen, dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit, dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras, ne fletu violate sacrum, ne plangite divos:" "nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae maluerit, Phrygiis aut degere longius annis." fmierat, caeloque cavam nox induit umbram.?

상위

Statius, P. Papinius (스타티우스, 푸블리우스 파피니우스)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION