라틴어 텍스트

The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS.,
CAP. XXI.

베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS.,
CAP. XXI.

Ut prouincia Mediterraneorum Anglorum sub rege Peada christiana sit facta.?

Uenientes ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe, praedicabant uerbum, et libenter auditi sunt, multique cotidie, et nobilium, et infirmorum, abrenuntiata sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti. Nec prohibuit Penda rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione uerbum, siqui uellent audire, praedicaretur. Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent. Coepta sunt haec biennio ante mortem Pendan regis. Ipso autem occiso, cum Osuiu rex Christianus regnum eius acciperet, ut in sequentibus dicemus, factus est Diuma unus ex praefatis IIII sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos in regione, quae uocatur Infeppingum. Suscepitque pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reuersus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum; succedente illi in episcopatum Trumheri, uiro religioso et monachica uita instituto, natione quidem Anglorum, sed a Scottis ordinato episcopo. Quod temporibus Uulfheri regis, de quo in sequentibus dicemus, factum est.

HIS temporibus Middilangli, id est Mediterranei Angli, sub principe Peada filio Pendan regis fidem et sacramenta ueritatis perceperunt, Qui cum esset iuuenis optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus, praelatus est a patre regno gentis illius; uenitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam eius Alchfledam sibi coniugem dari. Neque aliter, quod petebat, inpetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente, cui praeerat, acciperet. At ille audita praedicatione ueritatis, et promissione regni caelestis, speque resurrectionis ac futurae inmortalitatis, libenter se Christianum fieri uelle confessus est, etiamsi uirginem non acciperet; persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus eius, habens sororem ipsius coniugem, uocabulo Cyniburgam, filiam Pendan regis. Baptizatus est ergo a Finano episcopo cum omnibus, qui secum uenerant, comitibus ac militibus, eorumque famulis uniuersis in uico regis inlustri, qui uocatur Ad Murum. Et acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et uita uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est. Erant autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, ceteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Uttan presbyteri inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra meminimus.?

SEARCH

MENU NAVIGATION