라틴어 텍스트

The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS.,
CAP. XX.

베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS.,
CAP. XX.

Ut religioso abbati Hadriano Albinus, Uilfrido in episcopatum Acca successerit.?

Suscepit uero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit. Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; quatinus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum. Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit; utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.

ANNO post obitum praefati patris proximo, id est quinto Osredi regis, reuerentissimus pater Hadrianus abbas, cooperator in uerbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei genetricis sepultus; qui est annus XLmus primus, ex quo a Uitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam uenit, XXXIX. Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.?

SEARCH

MENU NAVIGATION