라틴어 텍스트

Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER SEPTIMUS,
chapter 12

비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS,
12장

De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam vocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere.? Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur. post certum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam. eadem ratione lamellas aereas conlocantes efficiunt aeruginem, quae aeruca appellatur. Cerussa vero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] efficitur sandaraca - id autem incendio facto ex casu didicerunt homines - et ea multo meliorem usum praestat, quam quae de metallis per se nata foditur.?

상위

De Architectura (건축술에 관하여)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION