라틴어 텍스트

Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI,
chapter 6

암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI,
6장

Arbetio vir consularis accusatur, et absolvitur.?

Haec per eum annum spe dubia eventu tamen secundo per Gallias agebantur. In comitatu vero Augusti, circumlatrabat Arbetionem invidia, velut summa mox adepturum, decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens immania, comes Verissimus nomine, arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus, hoc quoque non contentus (ut parvo) locum appeteret principalem.

Sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum, retulimus accusasse Adelphium, urbi praefectum, ut altiora coeptantem.

Cumque res in inquisitionem veniret, necessariisque negotio tentis, obiectorum probatio speraretur, tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae, et Dorus evanuit, et Verissimus ilico tacuit, velut aulaeo deposito scenae.?

상위

Rerum Gestarum libri qui supersunt (사건 연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION