장음표시 사용
Per idem tempus actum in senatu de fraudibus libertorum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae libertatis ius patronis daretur.? nec deerant qui censerent. sed consules relationem incipere non ausi ignaro principe, perscripsere tamen consensum senatus. ille an auctor constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiae adversos, quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse frementibus vine an aequo cum patronis iure agerent, sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes. quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget? ceteras actiones promiscas et pares esse: tribuendum aliquod telum quod sperni nequeat. nec grave manu missis per idem obsequium retinendi libertatem per quod adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad servitutem retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non mutavissent.?
장음표시 사용