장음표시 사용
Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi.? nec defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris terribilis incederet. sed hostibus inrisui fuit apud quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat; mirabanturque quod dux et exercitus tanti belli confector servitiis oboedirent. cuncta tamen ad imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur. is non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imposuit.?
장음표시 사용