라틴어 텍스트

Cornelius Tacitus, Annales, LIBER XIV,
chapter 57

코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV,
57장

Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus.? validiorque in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur; compertoque Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorat. non se, ut Burrum, diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare; cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti opera: longinquos motus quonam modo comprimi posse? erectas Gallias ad nomen dictatorium nec minus suspensos Asiae populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati locum reperiret. Plautum magnis opibus ne fingere quidem cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta praeferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quae turbidos et negotiorum adpetentis faciat. nec ultra mora. Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet. relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie deforme.?

상위

Annales (연대기)

목록

SEARCH

MENU NAVIGATION