라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 12

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM,
letter 12

Scr.? Asturae xvii K. Apr. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.

de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν; sed vereor ne minorem τιμη`ν habere videatur . est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.

de Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι. in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ. nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.?

SEARCH

MENU NAVIGATION