라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM,
letter 22

마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM,
letter 22

Scr.? in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.

gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit? ), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.?

SEARCH

MENU NAVIGATION