라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS,
letter 12

마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS,
letter 12

Scr.?

mirabar quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod Zeius, familiaris meus.

Romae in.

sed quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium ? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET ? quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? quod ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? quo modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? quid fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris πολιτεύεσθαι non oportere? qua re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.

Febr. a. 701 (53). CICERO TREBATIO.?

SEARCH

MENU NAVIGATION