라틴어 텍스트

M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS,
letter 29

마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS,
letter 29

Scr.?

S. V. B.; sum enim χρήσει με`ν tuus, κτήσει δε` Attici nostri. ergo fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum. at illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! qua re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.

Patris a. d. iiii K. Nov.

sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. data a. d. iiii K. Nov.

a. 709 (45). CVRIVS M. CICERONI SVO S.?

SEARCH

MENU NAVIGATION