라틴어 텍스트

Seneca, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus,
nepos ex meretrice susceptus.

세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus,
nepos ex meretrice susceptus.

Abdicauit quidam filium;? abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae. Dementia in me noui generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in aduentum meum sustinebatur. Intraui; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. Pars altera. Pater istius incertus est: bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem an quod dedisti. Adoptauit eius filium propter quam eiecerat suum.?

SEARCH

MENU NAVIGATION